- SCALAE Ferreae
- SCALAE Ferreaeapud Mauritium Στρατηγικ l. 1. ἔχειν δὲ καὶ εἰς τὰς σέλλας σκάλας σιδηρᾶς δύο: e sella equestri pensiles, sunt quos Hieronym. stapedes, Eustathius in Odyss. Α᾿ναβολεῖς vocat, qui et ferreas fuisse docet, cum τὸ σιδήριον exponit. Cum enim, ante istiusmodi instrumenta scandoria, quibus hodie innitentes in equum levamus, inventa, homines ad hanc rem Veteribus fuerint, qui dextrâ manu erigebant equo insessurum et sustollebant, Α᾿ναβολεῖς hinc Graecis, Stratorcs Latinis dicti: factum postea, ut et scalae praefatae, quod eundem usum praestarent, similiter appellarentur. Unde Suidas, apud veter. Scriptorem ἀναβολέα exponit, τὸν ἀνάγοντα ἐς ἵππον; sed addit, ἀναβολεὺς δὲ καὶ ἡ παρὰ Ρ᾿ωμαίοις λεγομένη σκάλα. Ubi manifesto indicat, Romanos scalam vocâsse illud instrumentum, cui pedem imponebant, ad conscendendum equum. Cuiusmodi scalae seu stapedis vicem Valerianus Imperator Sapori exhibuisse coactus legitur apud Eutropium l. 3. c. 6. et Aur. Victorem c 46. idemqueve ministerium nobilibus matronis praestabant olim mulieres, κλιμακίδες hinc dictae, apud Athenaeum, qua de re supra vide Salmas. ad Pollion. in Valeriano c. 3. et Spartian. in Caracallo c. 7. vi et infra ut voce Stapia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.